2 Chronicles 26:1
Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
Cross References
2 Kings 14:1In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. + 14.1 In anno secundo. Et fecit. RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quæ placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.
2 Kings 15:1Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. + 15.1 Anno vicesimo Azarias. RAB., in lib. Reg., tom. 3. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.
2 Chronicles 22:1Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
Amos 1:1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus.