2 Chronicles 26:23
Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo. + 26.23 In agro regalium sepulcrorum. Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Hæretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctæ Ecclesiæ, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
Cross References
2 Chronicles 21:20Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum. + 21.20 Et octo annis regnavit, etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare cœpisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebræi dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.
2 Chronicles 27:1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. + 27.1 Viginti quinque annorum erat Joatham, etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur.
2 Chronicles 33:20Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.