2 Chronicles 21:20
Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum. + 21.20 Et octo annis regnavit, etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare cœpisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebræi dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 24:25Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. + 24.25 Zachariæ filii Joiadæ, etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta.
2 Chronicles 28:27Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
Proverbs 10:7Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. + 10.7 Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.
Jeremiah 22:28Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? + 22.28 Nunquid? ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste. ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio, cui in præsenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.