The Bible Software
bible.software › Ii Paralipomenon › Ii Paralipomenon 29 › Ii Paralipomenon 29:18

Ii Paralipomenon 29:18

Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then they went in to Hezekiah the king, and said, We have cleansed all the house of the LORD, and the altar of burnt offering, with all the vessels thereof, and the shewbread table, with all the vessels thereof.

In Context

17Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.

19cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

Read all of Ii Paralipomenon 29

Cross References

2 Chronicles 4:1Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. + 4.1 Fecit quoque, etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo prætendit. Viginti cubitorum. Vicenarius magnam perfectionem indefessæ longanimitatis et sinceræ dilectionis significat, quæ per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur Et decem cubitis. In denario spes cœlestium præmiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.

2 Chronicles 13:11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Paralipomenon 29:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Paralipomenon 29:17Ii Paralipomenon 29Ii Paralipomenon 29:19 →