2 Chronicles 29:17
Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:2Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. + 12.2 Mensis iste, etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
1 Chronicles 28:11Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
2 Chronicles 29:3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. + 29.3 In ipso anno, etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..