2 Chronicles 29:32
Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
Cross References
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
1 Kings 8:63Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
2 Chronicles 30:15Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: