Leviticus 1:3
si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. + 22.2 Tolle filium, etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis, etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
Genesis 22:13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. + 22.13 Arietem. ALC. Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.
Exodus 24:5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Exodus 29:18Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. + 29.18 Oblatio est Domino. AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.
Exodus 32:6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 32.6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.
Exodus 35:21obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, + 35.21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.