bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 29 › 2 Chronicles 29:4
2 Chronicles 29:4
Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he brought in the priests and the Levites, and gathered them together into the east street,
In Context
3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. + 29.3 In ipso anno, etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..
5Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
Read all of 2 Chronicles 29
Cross References
Leviticus 14:42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. + 14.42 Lapidesque alios. Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram Zach. 9.; et alibi: Quicunque ædificaverit super fundamentum aurum et argentum, etc. I Cor. 3..
Nehemiah 3:29Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ orientalis.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 29:4