The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 29 › 2 Chronicles 29:3

2 Chronicles 29:3

Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. + 29.3 In ipso anno, etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He in the first year of his reign, in the first month, opened the doors of the house of the LORD, and repaired them.

In Context

2Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.

4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.

Read all of 2 Chronicles 29

Cross References

2 Kings 16:14Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.

2 Chronicles 29:7Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.

Psalms 101:3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 1

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 29:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 29:22 Chronicles 292 Chronicles 29:4 →