The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:10

2 Chronicles 3:10

Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. + 3.10 Fecit etiam. RAB. Hoc in Regum plenius legitur, etc., usque ad denario perpetui regni remunerandam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in the most holy house he made two cherubims of image work, and overlaid them with gold.

In Context

9Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. + 3.9 Sed et clavos. RAB. Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait: Mihi autem adhærere Deo, bonum est Psal. 72.. Cœnacula quoque. Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum Psal. 30.. Ita cœnacula in alto eamdem vitam, id est in cœlis esse et non in hoc mundo, unde: Quæ sursum sunt quærite Col. 3., ubi Christus est in dextera Dei sedens.

11Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub. + 3.11 Ita ut ala. Quinque cubitorum erat ala cherub una, etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis, et proximos tanquam seipsos. Plenitudo autem legis est charitas Rom. 13.. Proximi quoque adinvicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub ejusdem mensuræ est: quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo alæ decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli, conditoris sui præsentia lætantur.

Read all of 2 Chronicles 3

Cross References

Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.

1 Kings 6:23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. + 6.23 Cherubim de lignis. ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 3:92 Chronicles 32 Chronicles 3:11 →