2 Chronicles 3:17
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. + 3.17 Ipsas quoque. Ideo duæ factæ sunt columnæ et ita dispositæ, ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni cœlestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat. Secunda columna significat prædicatores qui gentibus ad prædicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambæ columnæ simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei, et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur, qui columnæ domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firmæ fidei ad contemnendas sæculi pompas, ad desideranda bona invisibilia, nihil habeant roboris ad corrigendos, vel industriæ ad intelligendos eorum quibus præsunt errores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:21Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.