bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:16
2 Chronicles 3:16
Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit. + 3.16 Capitibus columnarum. Capita columnarum, id est suprema pars, præcordia sunt doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia opera dirigantur et verba. Malogranata. Uno foris cortice multa interius grana circumdant, unde Ecclesiam significant, quia unius fidei munimine innumera electorum agmina circumdat, vel cujusque justi vitam et mores, qui multa cogitationum virtutumque insignia, ne forte defluant, firma fidei et humilitatis vallant custodia. Apte vero capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum vitam fidelium ad memoriam revocant; eorumque exemplis et sermones suos omni parte confirmant, ne si aliter quam illorum habet regula, vixerint vel docuerint, errent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made chains, as in the oracle, and put them on the heads of the pillars; and made an hundred pomegranates, and put them on the chains.
In Context
15Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. + 3.15 Ante fores etiam templi duas columnas. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me, etc. Joan. 14.. Ostium columnæ ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni cœlestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiæ vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur: Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas æreas, etc. III Reg. 7. Triginta et quinque. Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnæ igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Marc. 4.. Et alibi: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas Luc. 24.. Quasi catenulas. RAB. Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansio sic multifarias electorum personas insinuat, quæ cum verbis prædicatorum fideliter auscultando et obediende adhærent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulæ miraculum suæ connexionis spectantibus præbent.
17Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. + 3.17 Ipsas quoque. Ideo duæ factæ sunt columnæ et ita dispositæ, ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni cœlestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat. Secunda columna significat prædicatores qui gentibus ad prædicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambæ columnæ simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei, et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur, qui columnæ domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firmæ fidei ad contemnendas sæculi pompas, ad desideranda bona invisibilia, nihil habeant roboris ad corrigendos, vel industriæ ad intelligendos eorum quibus præsunt errores.
Read all of 2 Chronicles 3
Cross References
1 Kings 6:21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. + 6.21 Domum quoque ante oraculum. BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, etc. Joan. XIV; 16.. Clavis aureis. ID., ibid. Clavi autem sunt præcepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhærere Deo, etc. Psal. CXVIII, 72.
2 Chronicles 4:12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 3:16