The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:2

2 Chronicles 3:2

Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui. + 3.2 Mense secundo, etc. Id est Maio, mox scilicet post pascha, ut consecratus mystica solemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus. Anno quarto regni sui. Post expletam dispensationem divinæ incarnationis, quæ in quatuor Evangeliis scripta est, misso Spiritu de cœlo Ecclesia fabricata est. Quæ in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus. Longitudo domus longam Ecclesiæ patientiam significat. Latitudo charitatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem futuræ vitæ et retributionis, quia omnia adversa contemnit: donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, qui in Regum leguntur, non ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pervenerunt. Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium cœnaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur: quo numero virorum primitiva Ecclesia in Jerusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant, quæ nunc agitur in quiete animarum et perficietur in resurrectione corporum: quindecim vero in trigonum ducta, id est, cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium cœnaculum domus consummatur, quæ post præsentes labores, post animarum requiem, plena felicitatis gloria in resurrectione completur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he began to build in the second day of the second month, in the fourth year of his reign.

In Context

1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.

3Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

Read all of 2 Chronicles 3

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 3:12 Chronicles 32 Chronicles 3:3 →