2 Chronicles 3:1
Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. + 22.14 Appellavitque nomen, etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.
2 Samuel 24:18Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi. + 24.18 Areuna. ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.
1 Kings 6:6Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. + 6.6 Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus. BEDA, ibid. Domus quæ tabulata portant, etc., usque ad et tamen ex eis quæ loquendo, agendo, vel patiendo foris ostendunt, invenimus salutis auxilium. Trabes, etc., forinsecus. Tantæ longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quæ de muris exierant, superposita.
1 Chronicles 22:1Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.