2 Chronicles 30:10
Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
Cross References
2 Chronicles 30:6Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Esther 3:15Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
Esther 8:14Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. + 8.14 In Susan, etc. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur; unde Salvator ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16..
Job 12:4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. + 12.4 Qui deridetur. Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum.
Luke 16:14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. + 16.14 Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.