Job 12:4
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. + 12.4 Qui deridetur. Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 11:3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? + 11.3 Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:
Job 16:20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. + 16.20 Ecce enim in, etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus. Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.
Job 17:6Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. + 17.6 Posuit me. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo.
Job 30:1[Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: + 30.1 Nunc autem me juniores. GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar, etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.
Proverbs 14:2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.