2 Chronicles 30:2
Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 9:11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: + 9.11 Azymis. RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanæ gloriæ facit, et mandata misericordiæ sine peccati admixtione. Agrestibus. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo pœnitentiæ abstergat amorem perversæ vitæ.
1 Chronicles 13:1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
2 Chronicles 30:13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
2 Chronicles 35:1Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: + 35.1 Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.
Proverbs 15:22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.