The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 35 › 2 Chronicles 35:1

2 Chronicles 35:1

Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: + 35.1 Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover Josiah kept a passover unto the LORD in Jerusalem: and they killed the passover on the fourteenth day of the first month.

In Context

2et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini:

Read all of 2 Chronicles 35

Cross References

Exodus 12:6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.

2 Chronicles 30:1Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. + 30.1 Misit quoque, etc. HIERON. Cum omni Isræl publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quæ erat in domo Ephraim.

2 Chronicles 30:13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:

Ezekiel 45:21In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 35:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
2 Chronicles 352 Chronicles 35:2 →