2 Chronicles 34:13
Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 9:17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
1 Chronicles 16:38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
1 Chronicles 23:4Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
1 Chronicles 26:1Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
2 Chronicles 2:10Præterea operariis qui cæsuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
2 Chronicles 8:10Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. + 8.10 Ducenti. Centenarius, qui in computu digitorum, de læva transit in dexteram, vitam significat æternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et æternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilæum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Qui erudiebant. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiæ rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque æternæ salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo.