2 Chronicles 8:10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. + 8.10 Ducenti. Centenarius, qui in computu digitorum, de læva transit in dexteram, vitam significat æternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et æternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilæum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Qui erudiebant. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiæ rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque æternæ salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 9:23Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. + 9.23 Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?