2 Chronicles 34:30
ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
Cross References
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
2 Kings 23:2Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
2 Chronicles 6:1Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: + 6.1 In caligine. Unde Job: Nubes latibulum ejus Job. 22.. Et Psalmista: Caligo sub pedibus ejus: et posuit tenebras latibulum Psal. 17.. Latibulum Domini sacra Scriptura: quæ sub parabolis et figuris cœlestia gestat sacramenta. Unde: Confitebor tibi, Domine, pater cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11..
2 Chronicles 17:7Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda:
2 Chronicles 34:15Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.
2 Chronicles 34:24Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.