Ii Paralipomenon 34:15
Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 34
Cross References
Deuteronomy 17:18Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,
Ezra 7:1Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, + 7.1 Post hæc autem. Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: Post hæc. BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.
Matthew 2:4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. + 2.4 Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.