2 Chronicles 34:33
Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 11:5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
2 Chronicles 34:5Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. + 34.5 Ossa præterea. RAB. Ideo combussit sacerdotes in altaribus idolorum, ut ostenderet, quia funesta erant eorum sacrificia qui non solum pecudum hostias dæmoniis offerebant, sed et ipsos idololatriæ tradebant. Hic significat omnes qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant æternis cruciatibus consumendos pro cujusque merito.
Jeremiah 4:1[Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. + 4.1 Si reverteris. HIER. Septuaginta: Si conversus fuerit Isræl, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturæ hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.