Deuteronomii 16:1
Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.
Exodus 12:41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus 23:14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. + 23.14 Tribus vicibus per singulos a mos, etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos, etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque, etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.
Exodus 34:18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Numbers 9:2Faciant filii Israël Phase in tempore suo, + 9.2 Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.