2 Chronicles 36:10
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. + 36.10 Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:
Cross References
2 Kings 24:10In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
1 Chronicles 3:15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. + 3.15 Filii autem Josiæ. RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos.
2 Chronicles 36:18Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
Jeremiah 24:1Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. + 24.1 Ostendit. HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.
Jeremiah 28:3Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. + 28.3 Omnia vasa, etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.
Jeremiah 37:1Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: + 37.1 Et regnavit rex Sedecias, etc. Quod Sedecias post Joachim, etc., usque ad sed omnes iniqui fuerunt et idololatræ, et ideo perierunt.