The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:11

2 Chronicles 4:11

Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: + 4.11 Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras. Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas. Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Huram made the pots, and the shovels, and the basons. And Huram finished the work that he was to make for king Solomon for the house of God;

In Context

10Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.

Read all of 2 Chronicles 4

Cross References

1 Kings 7:40Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 4:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 4:102 Chronicles 42 Chronicles 4:12 →