The Bible Software
bible.softwareIi ParalipomenonIi Paralipomenon 4 › Ii Paralipomenon 4:10

Ii Paralipomenon 4:10

Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he set the sea on the right side of the east end, over against the south.

In Context

9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. + 4.9 Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.

11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: + 4.11 Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras. Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas. Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum.

Read all of Ii Paralipomenon 4

Cross References

1 Kings 7:39Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. + 7.39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinæ charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi, etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Paralipomenon 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Paralipomenon 4:9Ii Paralipomenon 4Ii Paralipomenon 4:11 →