2 Chronicles 4:17
In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. + 4.17 In argillosa. Argillosa terra de qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiæ, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Æs autem liquefactum igne argillæ formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis cœlestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinæ charitatis vel humanæ adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad præmia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatæ retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillæ tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quæque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiæ acceperint, cessabunt officia laboriosæ operationis. In regione Jordanis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quæ non solum in Judæa, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt Psal. 95.. Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiæ faceret, totam mundi latitudinem implevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the plain of Jordan did the king cast them, in the clay ground between Succoth and Zeredathah.