bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:18
2 Chronicles 4:18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. + 4.18 Fecitque Salomon. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis prædicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiæ parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Nihil sine me potestis facere Joan. 15.; et alibi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum, etc. Jac. 1.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus Solomon made all these vessels in great abundance: for the weight of the brass could not be found out.
In Context
17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. + 4.17 In argillosa. Argillosa terra de qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiæ, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Æs autem liquefactum igne argillæ formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis cœlestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinæ charitatis vel humanæ adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad præmia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatæ retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillæ tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quæque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiæ acceperint, cessabunt officia laboriosæ operationis. In regione Jordanis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quæ non solum in Judæa, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt Psal. 95.. Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiæ faceret, totam mundi latitudinem implevit.
19Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: + 4.19 Altare aureum. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt.
Read all of 2 Chronicles 4
Cross References
1 Kings 7:47Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
1 Chronicles 22:14Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 4:18