The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:5

2 Chronicles 4:5

Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. + 4.5 Porro vastitas. Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quæ fuit magnitudo palmi. Idem autem hæc significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiæ, percipit et mercedem æternæ vitæ. Tria millia metretas. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the thickness of it was an handbreadth, and the brim of it like the work of the brim of a cup, with flowers of lilies; and it received and held three thousand baths.

In Context

4et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. + 4.4 Posteriora. Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.

6Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. + 4.6 Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.

Read all of 2 Chronicles 4

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 4:42 Chronicles 42 Chronicles 4:6 →