2 Chronicles 4:6
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. + 4.6 Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Leviticus 1:9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
1 Kings 7:38Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. + 7.38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.
2 Chronicles 4:2Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. + 4.2 Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.
Ezekiel 40:38Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
Hebrews 9:14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? + 9.14 Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis; id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.