2 Chronicles 6:11
Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
Cross References
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
1 Kings 8:21Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti.
2 Chronicles 5:10Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. + 5.10 Nihilque aliud erat. Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensæ in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quæ juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostræ fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futuræ veritati testiomonium præberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quæ excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulæ testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Adhærebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc præsenti visione congaudent gloriæ Christi. Unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Phil. 1..