The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 5 › 2 Chronicles 5:10

2 Chronicles 5:10

Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. + 5.10 Nihilque aliud erat. Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensæ in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quæ juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostræ fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futuræ veritati testiomonium præberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quæ excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulæ testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Adhærebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc præsenti visione congaudent gloriæ Christi. Unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Phil. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There was nothing in the ark save the two tables which Moses put therein at Horeb, when the LORD made a covenant with the children of Israel, when they came out of Egypt.

In Context

9Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. + 5.9 Vectium autem. ID. Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident.

11Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),

Read all of 2 Chronicles 5

Cross References

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Exodus 31:18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. + 31.18 Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..

Exodus 32:19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: + 32.19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.

Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

Deuteronomy 29:1Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. + 29.1 Hæc sunt verba, etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.

2 Chronicles 6:11Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 5:92 Chronicles 52 Chronicles 5:11 →