2 Chronicles 6:17
Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
2 Chronicles 6:4Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Jeremiah 11:5ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine. + 11.5 Lacte et melle. HIER. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.