2 Chronicles 6:4
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 17:12Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.
1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
2 Chronicles 6:17Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
Psalms 68:32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1
Psalms 138:1In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me; + 138.1 In finem psalmus David. CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. Domine, probasti me. CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus, etc. Domine, probasti. AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad hæc est persona totius humanæ naturæ revertentis. 1