2 Chronicles 6:21
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 30:27Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.
Psalms 85:2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. + 85.2 Quoniam sanctus sum. AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum. 1
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.
Isaiah 18:4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. + 18.4 Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.
Isaiah 44:22Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
Daniel 9:19Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.