The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 18 › Isaiah 18:4

Isaiah 18:4

Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. + 18.4 Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For so the LORD said unto me, I will take my rest, and I will consider in my dwelling place like a clear heat upon herbs, and like a cloud of dew in the heat of harvest.

In Context

3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. + 18.3 Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.

5Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur. + 18.5 Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.

Read all of Isaiah 18

Cross References

2 Chronicles 6:21et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.

Isaiah 14:32Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.] + 14.32 Nuntiis gentis. Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Isaiah 31:9Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.] + 31.9 Ignis est in Sion. Sion, Ecclesia in qua ignis et caminus qui devoret peccatores, scilicet ligna, fenum, stipulamque consumat.

Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 18:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 18:3Isaiah 18Isaiah 18:5 →