2 Chronicles 6:23
tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 5:27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
2 Kings 9:26Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Jeremiah 51:56quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: + 2.9 Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.