2 Chronicles 6:24
Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:37et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. + 26.37 Corruent. Disputantibus nobis cum eis, diversa proferunt testimonia alternatim: sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat dum subvenire videtur.
Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Joshua 7:8Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
1 Kings 8:33Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac: