The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 7 › 2 Chronicles 7:10

2 Chronicles 7:10

Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. + 7.10 Igitur in die, etc. Hoc est post octavam scenophegiæ solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitæ finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava ætate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in cœlestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper lætentur, laudantes Deum in omnibus bonis quæ in Christo Pater contulit populo Christiano.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the three and twentieth day of the seventh month he sent the people away into their tents, glad and merry in heart for the goodness that the LORD had shewed unto David, and to Solomon, and to Israel his people.

In Context

9Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.

11Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.

Read all of 2 Chronicles 7

Cross References

Exodus 18:1Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, + 18.1 Cumque audisset Jethro, etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.

Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.

Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.

1 Kings 8:66Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo. + 8.66 Lætantes. Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent.

2 Chronicles 29:36Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat.

Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 7:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 7:92 Chronicles 72 Chronicles 7:11 →