The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 8 › Nehemiæ 8:10

Nehemiæ 8:10

Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then he said unto them, Go your way, eat the fat, and drink the sweet, and send portions unto them for whom nothing is prepared: for this day is holy unto our Lord: neither be ye sorry; for the joy of the LORD is your strength.

In Context

9Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.

11Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. + 8.11 Quia dies sanctus est. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus, in quo die quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde: Quasi tristes, semper autem gaudentes II Cor. 6., etc.

Read all of Nehemiæ 8

Cross References

Deuteronomy 26:11Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. + 26.11 Epulaberis, spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi Cantic. 5.. Et Levites, verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quæ ad Deum sunt.

1 Chronicles 16:27Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.

Esther 9:22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.

Psalms 28:7Vox Domini intercidentis flammam ignis; + 28.7 Desertum. CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva. 1

Psalms 149:2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1

Ecclesiastes 2:24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. + 2.24 Nonne melius. ID. Postquam omnia pertractavi, etc., usque ad quantum sufficit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 8:9Nehemiæ 8Nehemiæ 8:11 →