The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 9 › 2 Chronicles 9:14

2 Chronicles 9:14

excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beside that which chapmen and merchants brought. And all the kings of Arabia and governors of the country brought gold and silver to Solomon.

In Context

13Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, + 9.13 Sexcenta. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata Matth. 5, 19.. Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc., et omnis qui reliquerit domum, etc., centuplum accipiet et vitam æteram possidebit. Omnesque reges Arabiæ. Offerunt Salomoni diversæ gentes et negotiatores et omnes reges Arabiæ et satrapæ terrarum aurum et argentum: quia quæque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectæ fidei munus, puritatem sensus, sacræ confessionis plenitudinem, eloquentiæ nitorem, unde: Reges Tharsis et insulæ munus offerent, etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei Psal. 71..

15Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: + 9.15 Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas. Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3..

Read all of 2 Chronicles 9

Cross References

Psalms 68:29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. + 68.29 Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant. 1

Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 9:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 9:132 Chronicles 92 Chronicles 9:15 →