The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 9 › 2 Chronicles 9:15

2 Chronicles 9:15

Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: + 9.15 Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas. Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And king Solomon made two hundred targets of beaten gold: six hundred shekels of beaten gold went to one target.

In Context

14excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

16trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore. + 9.16 Trecenta quoque. Perfectam fidem significat in sanctæ Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia prædicatores, qui sunt Ecclesiæ custodes, claritate sapientiæ splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. Sex quoque brachiola. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad cœlum ascenditur. Scabellum aureum. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut pœnitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos, etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 113.. Brachiola, etc. in Regum ita: Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile III Reg. 10.. Hæc sunt solatia divinæ gratiæ, quæ Ecclesiam provehunt ad regnum cœleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 5..

Read all of 2 Chronicles 9

Cross References

1 Kings 10:16Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. + 10.16 Ducenta. Id. In Paralipomenis scutis adduntur hastæ aureæ, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt. ID. Excubantes ad ostia domus regiæ, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 9:142 Chronicles 92 Chronicles 9:16 →