2 Chronicles 9:16
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore. + 9.16 Trecenta quoque. Perfectam fidem significat in sanctæ Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia prædicatores, qui sunt Ecclesiæ custodes, claritate sapientiæ splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. Sex quoque brachiola. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad cœlum ascenditur. Scabellum aureum. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut pœnitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos, etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 113.. Brachiola, etc. in Regum ita: Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile III Reg. 10.. Hæc sunt solatia divinæ gratiæ, quæ Ecclesiam provehunt ad regnum cœleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
Cross References
1 Kings 7:2Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas.