The Bible Software
bible.softwareCorinthios IiCorinthios Ii 2 › Corinthios Ii 2:3

Corinthios Ii 2:3

Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I wrote this same unto you, lest, when I came, I should have sorrow from them of whom I ought to rejoice; having confidence in you all, that my joy is the joy of you all.

In Context

2Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? + 2.2 Si enim ego contristo. Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel præsentiam.

4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. + 2.4 Non ut contristemini. Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri.

Read all of Corinthios Ii 2

Cross References

1 Corinthians 4:21Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?

2 Corinthians 7:6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.

2 Corinthians 7:12Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis + 7.12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.

2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: + 12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.

Galatians 5:10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. + 5.10 Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.

Philemon 1:21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 2:2Corinthios Ii 2Corinthios Ii 2:4 →