Corinthios Ii 2:5
Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. + 2.5 Si quis autem contristavit. Præcipit fornicatorem illum, quem prius Satanæ tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. Sed ex parte, ut non onerem, etc. Non omnibus onus tristitiæ impono, propter illos qui de peccatis doluerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 17:25Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
1 Corinthians 5:12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
Galatians 5:10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. + 5.10 Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.