2 Corinthians 4:13
Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 15:11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
1 Corinthians 12:9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: + 12.9 Alteri fides. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.
Hebrews 11:1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. + 11.1 Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.