The Bible Software
bible.software › Hebræos › Hebræos 11 › Hebræos 11:1

Hebræos 11:1

Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. + 11.1 Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now faith is the substance of things hoped for, the evidence of things not seen.

In Context

2In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Read all of Hebræos 11

Cross References

Romans 8:24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? + 8.24 Spe enim. Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. Spiritus adjuvat infirmitatem. AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.

2 Corinthians 4:18non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.

2 Corinthians 5:17Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. + 5.17 Vetera. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera. Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.

2 Corinthians 11:17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. + 11.17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.

Titus 1:1Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est + 1.1 Argumentum Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. Paulus servus, etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei. Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi. Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 11:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Hebræos 11Hebræos 11:2 →