Ii Regum 1:4
Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?
Cross References
Genesis 2:17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. + 2.17 De ligno autem, etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die, etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum; non ait mortale, sed mortuum, quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris. Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.
Numbers 26:65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. + 26.65 Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.
1 Kings 14:12Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
2 Kings 1:6At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
2 Kings 8:10Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
Proverbs 11:19Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.