The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:17

Genesis 2:17

de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. + 2.17 De ligno autem, etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die, etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum; non ait mortale, sed mortuum, quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris. Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But of the tree of the knowledge of good and evil, thou shalt not eat of it: for in the day that thou eatest thereof thou shalt surely die.

In Context

16præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; + 2.16 Præcipitque ei, etc. AUG., ubi supra, c. 13 A ligno prohibitus est, etc., usque ad quid sit inter bonum obedientiæ et malum inobedientiæ. AUG., ubi supra, c. 17 Quæritur si viro soli, vel etiam feminæ, etc., usque ad domi viros suos interrogent. PROCOP. in Gen. Dicunt aliqui: Si immortalitate nos amicire voluit, quid opus erat præcepto, propter quod peccaturi eramus et deinde judicii ejus sentire severos aculeos? Respondeo: Cum sit benignus et mansuetus, et vellet in incorruptibilem et immortalem conditionem asserere humanum genus: ne suæ vel propriæ virtuti beneficium id accepto ferrent, in hunc modum egit, voluit ut gratias ei haberent, his etiam destinavit præsentem vitam, ut palæstram et quasi doctrinam futuræ vitæ. Deinde inferens mortem ob peccatum, voluit ut agnosceremus nostram infirmitatem, et deinde nos ipsi magis appeteremus futurum donum. Præcepitque ei dicens: Ex omni , etc. AUG. de Gen. ad litt., l. 8, 28, tom. 3 Si quæritur quomodo ista locutus sit, non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam loqui, etc., usque ad sed per subditam sibi creaturam. Quæritur quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis si essent. AUG., ubi supra, c. 14 De Christo dicitur, Isa. 7: Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. Quomodo quod nescit aut contemnit, aut eligit? etc., usque ad quod amittere non debebat.

18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. + 2.18 Dixit quoque Dominus, etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.

Read all of Genesis 2

Cross References

Genesis 3:1Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? + 3.1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.

Genesis 3:11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Numbers 26:65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. + 26.65 Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.

Deuteronomy 30:15Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:

Judges 3:2ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:16Genesis 2Genesis 2:18 →